Fundar 51 Resultados para: redimere honorem

  • et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quæ inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent (Epistula I ad Corinthios 12, 23)

  • honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem (Epistula I ad Corinthios 12, 24)

  • in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quædam quidem in honorem quædam autem in contumeliam (Epistula II ad Timotheum 2, 20)

  • si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum (Epistula II ad Timotheum 2, 21)

  • amplioris enim gloriæ iste præ Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (Epistula ad Hebraeos 3, 3)

  • nec quisquam sumit sibi honorem sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron (Epistula ad Hebraeos 5, 4)

  • ut probatum vestræ fidei multo pretiosius sit auro quod perit per ignem probato inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Jesu Christi (Epistula I Petri 1, 7)

  • viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiæ vitæ uti ne inpediantur orationes vestræ (Epistula I Petri 3, 7)

  • accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui (Epistula II Petri 1, 17)

  • et cum darent illa animalia gloriam et honorem et benedictionem sedenti super thronum viventi in sæcula sæculorum (Apocalypsis Ioannis 4, 9)

  • dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4, 11)

  • dicentium voce magna dignus est agnus qui occisus est accipere virtutem et divinitatem et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem (Apocalypsis Ioannis 5, 12)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina