Fundar 469 Resultados para: secundum

  • miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quattuor vices et respondi eis juxta sermonem priorem (Liber Nehemiae 6, 4)

  • et misi ad eos dicens non est factum secundum verba hæc quæ tu loqueris de corde enim tuo tu conponis hæc (Liber Nehemiae 6, 8)

  • et dedisti eos in manu hostium suorum et adflixerunt eos et in tempore tribulationis suæ clamaverunt ad te et tu de cælo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salvaverunt eos de manu hostium suorum (Liber Nehemiae 9, 27)

  • et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in jumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus (Liber Nehemiae 9, 37)

  • dixi quoque Levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandum diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum (Liber Nehemiae 13, 22)

  • hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat (Liber Thobis 1, 8)

  • et nunc Domine magna judicia tua quia non egimus secundum præcepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te (Liber Thobis 3, 5)

  • et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)

  • et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista coniungeretur cognationi suæ secundum legem Mosi et nunc noli dubium gerere quod tibi eam non tradam (Liber Thobis 7, 14)

  • tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo jungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio (Liber Thobis 8, 4)

  • et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim (Liber Iudith 4, 7)

  • contestamur hodie cælum et terram et Deum patrum nostrorum qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut jam tradatis civitatem in manu militiæ Holofernis et sit finis noster brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis (Liber Iudith 7, 17)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina