Fundar 1424 Resultados para: sicut
hoc igitur dico et testificor in Domino ut jam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui (Epistula ad Ephesios 4, 17)
si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Jesu (Epistula ad Ephesios 4, 21)
estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobis (Epistula ad Ephesios 4, 32)
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi (Epistula ad Ephesios 5, 1)
et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos et tradidit se ipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis (Epistula ad Ephesios 5, 2)
fornicatio autem et omnis inmunditia aut avaritia nec nominetur in vobis sicut decet sanctos (Epistula ad Ephesios 5, 3)
mulieres viris suis subditæ sint sicut Domino (Epistula ad Ephesios 5, 22)
quoniam vir caput est mulieris sicut Christus caput est ecclesiæ ipse salvator corporis (Epistula ad Ephesios 5, 23)
viri diligite uxores sicut et Christus dilexit ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea (Epistula ad Ephesios 5, 25)
nemo enim umquam carnem suam odio habuit sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam (Epistula ad Ephesios 5, 29)
verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut se ipsum diligat uxor autem ut timeat virum (Epistula ad Ephesios 5, 33)
servi obœdite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo (Epistula ad Ephesios 6, 5)