Fundar 1424 Resultados para: sicut

  • cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus (Epistula ad Ephesios 6, 7)

  • sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse (Epistula ad Philippenses 1, 7)

  • secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem (Epistula ad Philippenses 1, 20)

  • itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini (Epistula ad Philippenses 2, 12)

  • ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Epistula ad Philippenses 2, 15)

  • experimentum autem ejus cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium (Epistula ad Philippenses 2, 22)

  • imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos (Epistula ad Philippenses 3, 17)

  • gavisus sum autem in Domino vehementer quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis occupati autem eratis (Epistula ad Philippenses 4, 10)

  • quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate (Epistula ad Colossenses 1, 6)

  • sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu (Epistula ad Colossenses 1, 7)

  • sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum in ipso ambulate (Epistula ad Colossenses 2, 6)

  • radicati et superædificati in ipso et confirmati fide sicut et didicistis abundantes in gratiarum actione (Epistula ad Colossenses 2, 7)


“Todas as percepções humanas, de onde quer que venham, incluem o bem e o mal. É necessário saber determinar e assimilar todo o bem e oferecê-lo a Deus, e eliminar todo o mal.” São Padre Pio de Pietrelcina