Fundar 271 Resultados para: venerunt

  • cognationes quoque scribarum habitantium in Jabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab (Liber I Paralipomenon 2, 55)

  • hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiæ regis Juda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in præsentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt (Liber I Paralipomenon 4, 41)

  • luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum (Liber I Paralipomenon 7, 22)

  • venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron et iniit David cum eis fœdus coram Domino unxeruntque eum regem super Israël juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel (Liber I Paralipomenon 11, 3)

  • hii quoque venerunt ad David in Siceleg cum adhuc fugeret Saul filium Cis qui erant fortissimi et egregii pugnatores (Liber I Paralipomenon 12, 1)

  • venerunt autem et de Beniamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David (Liber I Paralipomenon 12, 16)

  • iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron ut transferrent regnum Saul ad eum juxta verbum Domini (Liber I Paralipomenon 12, 23)

  • et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia singuli per nomina sua venerunt ut constituerent regem David (Liber I Paralipomenon 12, 31)

  • porro de Zabulon qui egrediebantur ad prœlium et stabant in acie instructi armis bellicis quinquaginta milia venerunt in auxilium non in corde duplici (Liber I Paralipomenon 12, 33)

  • omnes isti viri bellatores et expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron ut constituerent regem David super universum Israël sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant ut rex fieret David (Liber I Paralipomenon 12, 38)

  • conduxeruntque triginta duo milia curruum et regem Macha cum populo ejus qui cum venissent castrametati sunt e regione Medaba filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum (Liber I Paralipomenon 19, 7)

  • omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris (Liber I Paralipomenon 28, 19)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina