Fundar 271 Resultados para: venerunt

  • egressus est namque Israël obviam Philisthim in prœlium et castrametatus est juxta lapidem Adiutorii porro Philisthim venerunt in Afec (Liber I Samuelis 4, 1)

  • venerunt ergo viri Cariathiarim et duxerunt arcam Domini et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini (Liber I Samuelis 7, 1)

  • congregati ergo universi majores natu Israël venerunt ad Samuhel in Ramatha (Liber I Samuelis 8, 4)

  • itaque cum avertisset umerum suum ut abiret a Samuhele inmutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia signa hæc in die illa (Liber I Samuelis 10, 9)

  • venerunt ergo nuntii in Gabaath Saulis et locuti sunt verba audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit (Liber I Samuelis 11, 4)

  • et dixerunt nuntiis qui venerant sic dicetis viris qui sunt in Jabesgalaad cras erit vobis salus cum incaluerit sol venerunt ergo nuntii et adnuntiaverunt viris Jabes qui lætati sunt (Liber I Samuelis 11, 9)

  • conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis (Liber I Samuelis 14, 20)

  • porro Saul et viri Israël congregati venerunt in valle Terebinthi et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthim (Liber I Samuelis 17, 2)

  • absconditus est ergo David in agro et venerunt kalendæ et sedit rex ad comedendum panem (Liber I Samuelis 20, 24)

  • misit ergo rex ad accersiendum Ahimelech filium Achitob sacerdotem et omnem domum patris ejus sacerdotum qui erant in Nobe qui venerunt universi ad regem (Liber I Samuelis 22, 11)

  • regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba quæ dixerat (Liber I Samuelis 25, 12)

  • et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum et locuti sunt ad eam dicentes David misit nos ad te ut accipiat te sibi in uxorem (Liber I Samuelis 25, 40)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina