1. Petrus apostolus Iesu Christi electis advenis dispersionis Pon ti, Galatiae, Cappadociae, Asiae et Bithyniae,

2. secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificatione Spiritus, in oboedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christi: gratia vobis et pax multiplicetur.

3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,

4. in hereditatem incorruptibilem et incontaminatam et immarcescibilem, conservatam in caelis propter vos,

5. qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.

6. In quo exsultatis, modicum nunc si oportet contristati in variis tentationibus,

7. ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro, quod perit, per ignem quidem probato, inveniatur in laudem et gloriam et honorem in revelatione Iesu Christi.

8. Quem cum non videritis, diligitis; in quem nunc non videntes, credentes autem, exsultatis laetitia inenarrabili et glorificata,

9. reportantes finem fidei vestrae salutem animarum.

10. De qua salute exquisierunt atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vos gratia prophetaverunt,

11. scrutantes in quod vel quale tempus significaret, qui erat in eis Spiritus Christi, praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones et posteriores glorias;

12. quibus revelatum est quia non sibi ipsis, vobis autem ministrabant ea, quae nunc nuntiata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vos, Spiritu Sancto misso de caelo, in quae desiderant angeli prospicere.

13. Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi.

14. Quasi filii oboedientiae, non configurati prioribus in ignorantia vestra desideriis,

15. sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti in omni conversatione sitis,

16. quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quia ego sanctus sum”.

17. Et si Patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini,

18. scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita,

19. sed pretioso sanguine quasi Agni incontaminati et immaculati Christi,

20. praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,

21. qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum.

22. Animas vestras castificantes in oboedientia veritatis ad fraternitatis amorem non fictum, ex corde invicem diligite attentius,

23. renati non ex semine corruptibili sed incorruptibili per verbum Dei vivum et permanens:

24. quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;

25. verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.





Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina