1. ecce autem in Ephraim orta seditio est nam transeuntes contra aquilonem dixerunt ad Jepthæ quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti ut pergeremus tecum igitur incendimus domum tuam

2. quibus ille respondit disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens vocavique vos ut mihi præberetis auxilium et facere noluistis

3. quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon et tradidit eos Dominus in manus meas quid commerui ut adversum me consurgatis in prœlium

4. vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad pugnabat contra Ephraim percusseruntque viri Galaad Ephraim quia dixerat fugitivus est Galaad de Ephraim et habitat in medio Ephraim et Manasse

5. occupaveruntque Galaaditæ vada Jordanis per quæ Ephraim reversurus erat cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset obsecro ut me transire permittas dicebant ei Galaaditæ numquid Ephrateus es quo dicente non sum

6. interrogabant eum dic ergo sebboleth quod interpretatur spica qui respondebat tebboleth eadem littera spicam exprimere non valens statimque adprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia

7. judicavitque Jepthæ Galaadites Israël sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua Galaad

8. post hunc judicavit Israël Abessan de Bethleem

9. qui habuit triginta filios et totidem filias quas emittens foras maritis dedit et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores introducens in domum suam qui septem annis judicavit Israël

10. mortuusque est ac sepultus in Bethleem

11. cui successit Ahialon Zabulonites et judicavit Israhelem decem annis

12. mortuusque est ac sepultus in Zabulon

13. post hunc judicavit in Israël Abdon filius Hellel Farathonites

14. qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum et judicavit in Israël octo annis

15. mortuusque est ac sepultus in Farathon terræ Ephraim in monte Amalech





“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina