Löydetty 26866 Tulokset: ìn

  • et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 4)

  • Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)

  • Et dixit mihi: “Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)

  • Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. (Apocalypsis Ioannis 22, 13)

  • Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem. (Apocalypsis Ioannis 22, 14)

  • Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina”. (Apocalypsis Ioannis 22, 16)

  • Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; (Apocalypsis Ioannis 22, 18)

  • et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 19)

  • Dicit, qui testimonium perhibet istorum: “Etiam, venio cito”. “Amen. Veni, Domine Iesu!”. (Apocalypsis Ioannis 22, 20)

  • Gratia Domini Iesu cum omnibus. (Apocalypsis Ioannis 22, 21)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina