Löydetty 319 Tulokset: Aaron

  • “Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos: Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domino, (Liber Leviticus 22, 18)

  • Extra velum testimonii in tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris. (Liber Leviticus 24, 3)

  • Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure perpetuo”. (Liber Leviticus 24, 9)

  • a vicesimo anno et supra omnium ex Israel, qui possunt ad bella procedere, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron. (Liber Numeri 1, 3)

  • Quos tulerunt Moyses et Aaron nominatim designatos (Liber Numeri 1, 17)

  • Hi sunt quos numeraverunt Moyses et Aaron et duodecim principes Israel, singuli per domos patrum suorum. (Liber Numeri 1, 44)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: (Liber Numeri 2, 1)

  • Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)

  • Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar. (Liber Numeri 3, 2)

  • Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)

  • Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)

  • “Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei (Liber Numeri 3, 6)


“A caridade é o metro com o qual o Senhor nos julgará.” São Padre Pio de Pietrelcina