Löydetty 1168 Tulokset: Absalom mors David bellum

  • Quod autem suscitaverit eum a mortuis, amplius iam non reversurum in corruptionem, ita dixit: “Dabo vobis sancta David fidelia”. (Actus Apostolorum 13, 34)

  • David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei, dormivit et appositus est ad patres suos et vidit corruptionem; (Actus Apostolorum 13, 36)

  • “Post haec revertar et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reaedificabo et erigam illud. (Actus Apostolorum 15, 16)

  • de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, (Epistula ad Romanos 1, 3)

  • sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus: (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • Propterea, sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, eo quod omnes peccaverunt. (Epistula ad Romanos 5, 12)

  • sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae, qui est figura futuri. (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • scientes quod Christus suscitatus ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominatur. (Epistula ad Romanos 6, 9)

  • Quem ergo fructum habebatis tunc, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors! (Epistula ad Romanos 6, 21)

  • Stipendia enim peccati mors, donum autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostro. (Epistula ad Romanos 6, 23)

  • Quod ergo bonum est, mihi factum est mors? Absit! Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum mihi operatum est mortem; ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum. (Epistula ad Romanos 7, 13)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina