Löydetty 83 Tulokset: Absalom
Diligis odientes te et odio habes diligentes te. Ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis; et vere cognovi modo quia, si Absalom viveret, et nos omnes occubuissemus, tunc placeret tibi. (Liber II Samuelis 19, 7)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: “Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom. (Liber II Samuelis 19, 10)
Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello. Quare nunc siletis et non reducitis regem?”. (Liber II Samuelis 19, 11)
Ait autem David ad Abisai: “Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom; tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne inveniat civitates munitas et effugiat nos”. (Liber II Samuelis 20, 6)
Nec corripuit eum pater suus aliquando dicens: “Quare hoc fecisti?”. Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom. (Liber I Regum 1, 6)
Sed filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua; occurrerunt enim mihi, quando fugiebam a facie Absalom fratris tui. (Liber I Regum 2, 7)
Venit autem nuntius ad Ioab. Ioab autem declinaverat post Adoniam, cum post Absalom non declinasset; fugit ergo Ioab in tabernaculum Domini et apprehendit cornua altaris. (Liber I Regum 2, 28)
tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gesur, quartum Adoniam filium Haggith, (Liber I Paralipomenon 3, 2)
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith. (Liber II Paralipomenon 11, 20)
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias. (Liber II Paralipomenon 11, 21)
PSALMUS. David, cum fugit a filio suo Absalom. (Liber Psalmorum 3, 1)