Löydetty 33 Tulokset: Adiutorium
Ne igitur forte caderet providit illi, sciens quoniam non potest se ipsum adiuvare: imago enim est, et opus est illi adiutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)
et pro vita rogat mortuum et in adiutorium rem omnino inutilem invocat, et pro itinere petit ab eo, quod ambulare non potest, (Liber Sapientiae 13, 18)
Cum iracundo non facias rixam et cum ipso non eas in desertum, quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, et, ubi non est adiutorium, elidet te. (Liber Ecclesiasticus 8, 19)
custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem. (Liber Ecclesiasticus 34, 20)
Qui possidet mulierem bonam, inchoat possessionem, adiutorium secundum illum est et columna requiei. (Liber Ecclesiasticus 36, 26)
Fratres et adiutorium in tempore tribulationis, et super utraque eleemosyna liberabit. (Liber Ecclesiasticus 40, 24)
Non est in timore Domini minoratio, et non est super eo inquirere adiutorium. (Liber Ecclesiasticus 40, 27)
Circumdederunt me undique, et non erat qui adiuvaret; respiciens eram ad adiutorium hominum, et non erat. (Liber Ecclesiasticus 51, 10)
Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. (Prophetia Danielis 10, 13)