Löydetty 31 Tulokset: Aegyptii

  • Et indurabo cor eius, ac persequetur eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus”. Feceruntque ita. (Liber Exodus 14, 4)

  • Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)

  • Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in pharaone, in curribus atque in equitibus eius”. (Liber Exodus 14, 18)

  • Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus pharaonis, currus eius et equites per medium maris. (Liber Exodus 14, 23)

  • et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt ergo Aegyptii: “Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos”. (Liber Exodus 14, 25)

  • Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. (Liber Exodus 32, 12)

  • Et ait Moyses ad Dominum: ? Audient Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum in virtute tua, (Liber Numeri 14, 13)

  • quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii et patres nostros, (Liber Numeri 20, 15)

  • Afflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt imponentes onera gravissima. (Liber Deuteronomii 26, 6)

  • Eduxique patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare. Persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu usque ad mare Rubrum. (Liber Iosue 24, 6)

  • Quibus locutus est Dominus: “Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim, (Liber Iudicum 10, 11)

  • quomodo ingressus est Iacob in Aegyptum, et oppresserunt eos Aegyptii; et clamaverunt patres vestri ad Dominum, et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Aegypto et collocavit eos in loco hoc; (Liber I Samuelis 12, 8)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina