Löydetty 387 Tulokset: Aere altare Holocaustum altare

  • Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant; (Liber II Maccabaeorum 15, 31)

  • aut tamquam avis, quae transvolat in aere, nullum invenitur argumentum itineris, sed alarum sonitu ventus levis verberatus et scissus per vim stridoris commotis alis permeatur, et post hoc nullum signum invenitur itineris; (Liber Sapientiae 5, 11)

  • dixisti me aedificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tuae altare, similitudinem tabernaculi sancti, quod praeparasti ab initio. (Liber Sapientiae 9, 8)

  • Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. (Liber Ecclesiasticus 47, 11)

  • In die illa erit altare Domino in medio terrae Aegypti, et titulus iuxta terminum eius Domino. (Liber Isaiae 19, 19)

  • Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia eius non sufficient ad holocaustum. (Liber Isaiae 40, 16)

  • Pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam. (Liber Isaiae 60, 17)

  • Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. (Liber Ieremiae 17, 26)

  • et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. (Liber Ieremiae 19, 5)

  • ZAIN. Reppulit Dominus altare suum, maledixit sanctuario suo; tradidit in manu inimici muros domorum eius: vocem dederunt in domo Domini sicut in die sollemni. (Lamentationes 2, 7)

  • Et dixerunt: “Ecce misimus ad vos pecuniam; emite ex ea pecunia holocausta et pro peccato et tus et facite oblationem et afferte super altare Domini Dei nostri; (Liber Baruch 1, 10)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina