Löydetty 190 Tulokset: Air Workshop in Biblia Bible Ave panem mensam

  • Verti me ad aliud et vidi sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec prudentium gratiam, sed tempus casumque in omnibus. (Liber Ecclesiastes 9, 11)

  • Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum. (Liber Ecclesiastes 11, 1)

  • Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem et ad omnem gustum aptum. (Liber Sapientiae 16, 20)

  • Oculus malus lividus irruit in panem et neglegens est mensae suae. (Liber Ecclesiasticus 14, 10)

  • Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum! (Liber Ecclesiasticus 20, 18)

  • “Transi, hospes, et orna mensam et, si quae in manu habes, ciba me!”. (Liber Ecclesiasticus 29, 33)

  • De continentia. Supra mensam magnam sedisti? Non aperias super illam faucem tuam prior. (Liber Ecclesiasticus 31, 12)

  • Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum; (Liber Ecclesiasticus 34, 26)

  • Vir respiciens in mensam alienam, non est vita eius in computatione vitae. Contaminat enim animam suam cibis alienis; (Liber Ecclesiasticus 40, 30)

  • de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti, (Liber Ecclesiasticus 41, 24)

  • Panem ipsis in primis paravit in satietatem, nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 26)

  • Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa dicentes: “Panem nostrum comedemus et vestimentis nostris operiemur, tantummodo vocetur nomen tuum super nos: aufer opprobrium nostrum”. (Liber Isaiae 4, 1)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina