Löydetty 82 Tulokset: Alius/page/2
At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)
Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius plus, alius minus. (Liber Exodus 16, 17)
Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae. (Liber Deuteronomii 3, 24)
Tibi monstratum est, ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum. (Liber Deuteronomii 4, 35)
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Praefecti quoque per singulas turmas, audiente exercitu, proclamabunt: “Quis est homo, qui aedificavit domum novam et non dedicavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet illam. (Liber Deuteronomii 20, 5)
Quis est homo, qui plantavit vineam et necdum vindemiavit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo vindemiet illam. (Liber Deuteronomii 20, 6)
Quis est homo, qui despondit uxorem et non accepit eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam”. (Liber Deuteronomii 20, 7)
Uxorem accipies, et alius dormiet cum ea. Domum aedificabis et non habitabis in ea. Plantabis vineam et non vindemiabis eam. (Liber Deuteronomii 28, 30)
Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior. (Liber Ruth 3, 12)
Non est sanctus ut est Dominus; neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. (Liber I Samuelis 2, 2)
Cumque abieris inde et ultra transieris et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel: unus portans tres haedos et alius tres tortas panis et alius portans utrem vini. (Liber I Samuelis 10, 3)