Löydetty 35 Tulokset: Amalec

  • Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris! (Liber Deuteronomii 25, 19)

  • Et copulavit sibi Eglon filios Ammon et Amalec abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum. (Liber Iudicum 3, 13)

  • Cumque sevisset Israel, ascendebat Madian et Amalec ceterique orientalium nationum (Liber Iudicum 6, 3)

  • Igitur omnis Madian et Amalec et orientales populi congregati sunt simul et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrahel. (Liber Iudicum 6, 33)

  • Madian autem et Amalec et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo; cameli quoque innumerabiles erant sicut arena, quae iacet in litoribus maris. (Liber Iudicum 7, 12)

  • Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? (Liber Iudicum 10, 12)

  • Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius. (Liber I Samuelis 14, 48)

  • Haec dicit Dominus exercituum: “Recensui, quaecumque fecit Amalec Israeli, quomodo restitit ei in via, cum ascenderet de Aegypto. (Liber I Samuelis 15, 2)

  • Nunc igitur vade et demolire Amalec et percute anathemate universa eius; non parcas ei, sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactantem, bovem et ovem, camelum et asinum””. (Liber I Samuelis 15, 3)

  • Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente (Liber I Samuelis 15, 5)

  • dixitque Saul Cinaeo: “Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto”. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)

  • Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti. (Liber I Samuelis 15, 7)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina