Löydetty 36 Tulokset: Amici
Legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri et socii renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum. (Liber I Maccabaeorum 15, 17)
Etenim quasi cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et, qui cum ipso erant, amici, ut acciperet pecunias multas dotis nomine. (Liber II Maccabaeorum 1, 14)
Talibus autem ab hoc dictis, velocius ceteri amici hostiliter se habentes adversus Iudam inflammaverunt Demetrium. (Liber II Maccabaeorum 14, 11)
Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)
Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti. (Liber Proverbiorum 19, 6)
Omnes fratres hominis pauperis oderunt eum, insu7per et amici procul recesserunt ab eo; qui tantum verba sectatur, nihil habebit. (Liber Proverbiorum 19, 7)
Unguento et ture delectatur cor et dulcedine amici in consilio ex animo. (Liber Proverbiorum 27, 9)
Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui. (Liber Proverbiorum 27, 17)
Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Quae habitas in hortis, amici auscultant, fac me audire vocem tuam. (Canticum Canticorum 8, 13)
In bonis viri etiam inimici illius sunt amici, et in malis etiam amicus discedit. (Liber Ecclesiasticus 12, 9)
Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: (Liber Ecclesiasticus 27, 17)