Löydetty 21 Tulokset: Amnon
Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam. (Liber II Samuelis 13, 22)
Et ait Absalom: “Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus”. Dixitque ad eum rex: “Cur vadet tecum?”. (Liber II Samuelis 13, 26)
Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis. (Liber II Samuelis 13, 27)
Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: “Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes”. (Liber II Samuelis 13, 28)
Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt. (Liber II Samuelis 13, 29)
Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: “Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius. (Liber II Samuelis 13, 32)
Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: “Omnes filii regis occisi sunt”, quoniam Amnon solus mortuus est”. (Liber II Samuelis 13, 33)
Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)
David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron: primoge nitum Amnon ex Achinoam Iezrahelitide, secundum Daniel de Abigail de Carmel, (Liber I Paralipomenon 3, 1)