Löydetty 129 Tulokset: Amplius
Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam. (Prophetia Aggaei 1, 9)
Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius; sed habitabitur Ierusalem secura. (Prophetia Zachariae 14, 11)
Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis? Nonne et ethnici hoc faciunt? (Evangelium secundum Matthaeum 5, 47)
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
Et convenerunt multi, ita ut non amplius caperentur neque ad ianuam, et loquebatur eis verbum. (Evangelium secundum Marcum 2, 2)
Et eo amplius admirabantur dicentes: “Bene omnia fecit, et surdos facit audire et mutos loqui!”. (Evangelium secundum Marcum 7, 37)
Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 8)
Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 25)
Et respondens dixit ei: “Iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet”. Et audiebant discipuli eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 14)
qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium”. (Evangelium secundum Marcum 12, 40)
At ille amplius loquebatur: “Et si oportuerit me commori tibi, non te negabo”. Similiter autem et omnes dicebant. (Evangelium secundum Marcum 14, 31)
Iesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus. (Evangelium secundum Marcum 15, 5)