Löydetty 20 Tulokset: Angelos
Viditque in somnio scalam stantem super terram et cacumen illius tangens caelum, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam (Liber Genesis 28, 12)
Qui facis angelos tuos spiritus et ministros tuos ignem urentem. (Liber Psalmorum 104, 4)
mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 41)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. (Evangelium secundum Marcum 13, 27)
Et dicit ei: “Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 51)
et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. (Evangelium secundum Ioannem 20, 12)
Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? (Epistula I ad Corinthios 6, 3)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”; (Epistula ad Hebraeos 1, 7)
Si enim, qui per angelos dictus est, sermo factus est firmus, et omnis praevaricatio et inoboedientia accepit iustam mercedis retributionem, (Epistula ad Hebraeos 2, 2)