Löydetty 32 Tulokset: Aquilone
Et venies de loco tuo ab extremo aquilone, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi, coetus magnus et exercitus vehemens. (Prophetia Ezechielis 38, 15)
et circumagam te et seducam te et ascendere faciam de extremo aquilone et adducam te super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 39, 2)
erit ergo terminus a mari usque ad Asarenon, cum fines Damasci et fines Emath sint in aquilone; haec est plaga septentrionalis. (Prophetia Ezechielis 47, 17)
Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et veniet in ira magna, ut conterat et interficiat plurimos, (Prophetia Danielis 11, 44)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est. (Prophetia Ioel 2, 20)
Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)
Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. (Evangelium secundum Lucam 13, 29)
Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; (Apocalypsis Ioannis 21, 13)