Löydetty 45 Tulokset: Aquilonem

  • Et eduxit me in atrium ex terius per viam ducentem ad aquilonem; et duxit me ad exedram, quae erat contra aream separatam, et contra aedem ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 1)

  • Et ante exedras deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens, longitudinis centum cubitorum; et ostia eorum ad aquilonem. (Prophetia Ezechielis 42, 4)

  • Et introduxit me per ingressum, qui erat ex latere portae, in exedras sacras sacerdotum, quae respiciebant ad aquilonem, et erat ibi locus in extrema parte vergens ad occidentem; (Prophetia Ezechielis 46, 19)

  • Et haec nomina tribuum: in finibus aquilonis iuxta viam Hethalon ad introitum Emath, Asarenon — fines Damasci ad aquilonem iuxta Emath — erit a plaga orientali usque ad mare, Dan pars una. (Prophetia Ezechielis 48, 1)

  • His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 10)

  • Erunt autem pascua civitatis ad aquilonem ducenti quinquaginta et ad meridiem ducenti quinquaginta et ad orientem ducenti quinquaginta et ad mare ducenti quinquaginta. (Prophetia Ezechielis 48, 17)

  • Vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem et contra aquilonem et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei neque liberari de manu eius; fecitque secundum voluntatem suam et magnificatus est. (Prophetia Danielis 8, 4)

  • Et extendet manum suam super aquilonem et perdet Assyriam; et ponet Nineven in solitudinem et in aridam, quasi desertum. (Prophetia Sophoniae 2, 13)

  • Et stabunt pedes eius in die illa super montem Olivarum, qui est contra Ierusalem ad orientem; et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde, et separabitur medium montis ad aquilonem et medium eius ad meridiem. (Prophetia Zachariae 14, 4)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina