Löydetty 35 Tulokset: Auferetur

  • Et erit in die illa: auferetur onus eius de umero tuo, et iugum eius de collo tuo. Et vastator ascendit a Remmon. (Liber Isaiae 10, 27)

  • Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Iudae abscindentur; Ephraim non aemulabitur Iudam, et Iudas non pugnabit contra Ephraim. (Liber Isaiae 11, 13)

  • Conteram Assyrium in terra mea et in montibus meis conculcabo eum; et auferetur ab eis iugum eius, et onus illius ab umero eorum tolletur”. (Liber Isaiae 14, 25)

  • nunc autem loquitur Dominus dicens: “In tribus annis, quasi anni mercennarii, auferetur gloria Moab cum omni populo multo, et residuum parvum et modicum nequaquam ingens erit”. (Liber Isaiae 16, 14)

  • Et auferetur munimentum ab Ephraim et regnum a Damasco, et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israel erunt, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 17, 3)

  • Quoniam haec dicit Dominus ad me: “Adhuc anno sicut anni mercennarii, et auferetur omnis gloria Cedar; (Liber Isaiae 21, 16)

  • In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus, qui fixus fuerat in loco securo, et frangetur et cadet; et peribit, quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est”. (Liber Isaiae 22, 25)

  • Nec dicet incola: “Elangui”. Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas. (Liber Isaiae 33, 24)

  • Pro vepribus ascendet cupressus, et pro urtica crescet myrtus; et erit Domino in gloriam, in signum aeternum, quod non auferetur. (Liber Isaiae 55, 13)

  • Quia in furorem et in indignationem meam facta est mihi civitas haec a die, qua aedificaverunt eam, usque ad diem istam, qua auferetur de conspectu meo (Liber Ieremiae 32, 31)

  • Et satiabo indignationem meam in te, et auferetur zelus meus a te; et quiescam nec irascar amplius. (Prophetia Ezechielis 16, 42)

  • et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina