Löydetty 22 Tulokset: Babylon

  • Fuit autem principium regni eius Babylon et Arach et Achad et Chalanne in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • Et erit Babylon, splendor regnorum, inclita superbia Chaldaeorum, sicut cum subvertit Dominus Sodomam et Gomorram. (Liber Isaiae 13, 19)

  • Ecce, huc venit agmen virorum, biga equitum”. Et respondit et dixit: “Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram”. (Liber Isaiae 21, 9)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon; sede in terra sine solio, filia Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • “Annuntiate in gentibus et auditum facite, levate signum; praedicate et nolite celare, dicite: “Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach. Confusa sunt sculptilia eius, superata sunt idola eorum”. (Liber Ieremiae 50, 2)

  • Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae? Quomodo versa est in desolationem Babylon in gentibus? (Liber Ieremiae 50, 23)

  • Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas; inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. (Liber Ieremiae 50, 24)

  • Arcum et acinacem apprehendent, crudeles sunt et immisericordes; vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent sicut vir paratus ad proelium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram; de vino eius biberunt gentes et ideo insaniunt. (Liber Ieremiae 51, 7)

  • Subito cecidit Babylon et contrita est. Ululate super eam; tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)

  • et erit Babylon in tumulos, habitatio thoum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)

  • Quomodo capta est Babel, et comprehensa est gloria universae terrae? Quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes? (Liber Ieremiae 51, 41)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina