Löydetty 53 Tulokset: Basan

  • Carnes fortium comedetis et sanguinem principum terrae bibetis: arietes, agni et hirci taurique saginati de Basan sunt omnes; (Prophetia Ezechielis 39, 18)

  • Audite verbum hoc, vaccae Basan, quae estis in monte Samariae, quae opprimitis egenos et vexatis pauperes, quae dicitis dominis vestris: “Affer, ut bibamus”. (Prophetia Amos 4, 1)

  • Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos. (Prophetia Michaeae 7, 14)

  • Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. (Prophetia Nahum 1, 4)

  • Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt; ululate, quercus Basan, quoniam corruit saltus impervius. (Prophetia Zachariae 11, 2)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina