Löydetty 334 Tulokset: Bessae Iacob

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)

  • Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis, (Prophetia Michaeae 3, 9)

  • Et properabunt gentes multae et dicent: “Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius”; quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem. (Prophetia Michaeae 4, 2)

  • Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino et quasi imbres super herbam, quae non exspectat virum et non praestolatur filios homi num. (Prophetia Michaeae 5, 6)

  • Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum et quasi catulus leonis in gregibus pecorum; qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, non est qui eruat. (Prophetia Michaeae 5, 7)

  • Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham, quae iurasti patribus nostris a diebus antiquis. (Prophetia Michaeae 7, 20)

  • Quia restituet Dominus magnificentiam Iacob sicut magnificentiam Israel, quia praedones praedati sunt eos et propagines eorum corruperunt. (Prophetia Nahum 2, 3)

  • “Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis: “In quo dilexisti nos?”. Nonne frater erat Esau Iacob?, dicit Dominus; et dilexi Iacob, (Prophetia Malachiae 1, 2)

  • Disperdet Dominus virum, qui fecerit hoc, filium et nepotem, de tabernaculis Iacob et de offerentibus munus Domino exercituum. (Prophetia Malachiae 2, 12)

  • Abraham genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob, Iacob autem genuit Iudam et fratres eius, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 2)

  • Eliud autem genuit Eleazar, Eleazar autem genuit Matthan, Matthan autem genuit Iacob, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 15)

  • Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae, de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 16)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina