Löydetty 16 Tulokset: Ceciderit

  • et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et postea munda. (Liber Leviticus 11, 32)

  • Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro ceciderit, polluetur et frangendum est. (Liber Leviticus 11, 33)

  • Et quidquid de morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. (Liber Leviticus 11, 35)

  • quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. (Liber Numeri 33, 54)

  • “Praecipe fi liis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram hanc Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur. (Liber Numeri 34, 2)

  • quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum. (Liber Deuteronomii 25, 18)

  • ecce nunc latitat in aliqua fovea aut in aliquo alio loco. Et, cum ceciderit unus quilibet in principio, certo audient et dicent: “Facta est plaga in populo, qui sequitur Absalom”. (Liber II Samuelis 17, 9)

  • Et respondit populus: “Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio”. (Liber II Samuelis 18, 3)

  • Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus sustentat manum eius. (Liber Psalmorum 37, 24)

  • Cum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina eius ne exsultet cor tuum, (Liber Proverbiorum 24, 17)

  • quia si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli! Cum ceciderit, non habet sublevantem se. (Liber Ecclesiastes 4, 10)

  • Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit. (Liber Ecclesiastes 11, 3)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina