Löydetty 21 Tulokset: Columnae

  • Crura illius columnae marmoreae, quae fundatae sunt super bases aureas; species eius ut Libani, electus ut cedri. (Canticum Canticorum 5, 15)

  • columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris. (Liber Ecclesiasticus 26, 23)

  • Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi. (Liber Isaiae 9, 17)

  • Et capitella super utramque aerea: altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super capitellum in circuitu omnia aerea; similiter columnae secundae. (Liber Ieremiae 52, 22)

  • Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas, populum tuum gladio caedet, et columnae tuae fortissimae in terram corruent. (Prophetia Ezechielis 26, 11)

  • longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem duodecim cubitorum, et decem gradibus ascendebatur ad illud, et columnae erant in postibus, una hinc et altera inde. (Prophetia Ezechielis 40, 49)

  • Tristega enim erant et non habebant columnas, sicut erant columnae exteriorum; sic ergo in gradibus de inferioribus, et de mediis a terra surgebat aedificium. (Prophetia Ezechielis 42, 6)

  • et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur columnae esse, dexteras dederunt mihi et Barnabae communionis, ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem; (Epistula ad Galatas 2, 9)

  • Et vidi alium angelum for tem descendentem de caelo amictum nube, et iris super caput, et facies eius erat ut sol, et pedes eius tamquam columnae ignis; (Apocalypsis Ioannis 10, 1)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina