Löydetty 49 Tulokset: Conversus

  • Et conversus ad discipulos seorsum dixit: “Beati oculi, qui vident, quae videtis. (Evangelium secundum Lucam 10, 23)

  • Ibant autem turbae multae cum eo; et conversus dixit ad illos: (Evangelium secundum Lucam 14, 25)

  • et si septies in die peccaverit in te et septies conversus fuerit ad te dicens: “Paenitet me”, dimittes illi”. (Evangelium secundum Lucam 17, 4)

  • ego autem rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. Et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos”. (Evangelium secundum Lucam 22, 32)

  • Et conversus Dominus respexit Petrum; et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixit ei: “Priusquam gallus cantet hodie, ter me negabis”. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)

  • Conversus autem ad illas Iesus dixit: “Filiae Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros, (Evangelium secundum Lucam 23, 28)

  • Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: “Quid quaeritis?”. Qui dixerunt ei: “Rabbi — quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes?”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 38)

  • Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: “Domine, quis est qui tradit te?”. (Evangelium secundum Ioannem 21, 20)

  • Eiectis autem omnibus foras Petrus, et ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit: “Tabitha, surge!”. At illa aperuit oculos suos et, viso Petro, resedit. (Actus Apostolorum 9, 40)

  • Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)

  • Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit: “Praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea”; et exiit eadem hora. (Actus Apostolorum 16, 18)

  • Quando autem conversus fuerit ad Dominum, aufertur velamen. (Epistula II ad Corinthios 3, 16)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina