Löydetty 49 Tulokset: Delicto

  • Haec illum, qui primus formatus est, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit et eduxit illum a delicto suo (Liber Sapientiae 10, 1)

  • Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris. (Liber Ecclesiasticus 11, 10)

  • Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum; (Liber Ecclesiasticus 38, 10)

  • a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate, (Liber Ecclesiasticus 41, 22)

  • quoniam non est viduatus Israel et Iuda a Deo suo, Domino exercituum; terra autem eorum repleta est delicto in conspectu Sancti Israel. (Liber Ieremiae 51, 5)

  • Et in vestibulo portae duae mensae hinc et duae mensae inde, ut mactetur super eas holocaustum et pro peccato et pro delicto. (Prophetia Ezechielis 40, 39)

  • Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Oblationem et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne anathema in Israel ipsorum erit; (Prophetia Ezechielis 44, 29)

  • et dixit ad me: “Iste est locus, ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato, ubi coquent oblationem, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus”. (Prophetia Ezechielis 46, 20)

  • Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “Vivit Deus tuus, Dan!” et “Vivit via, Bersabee!”, et cadent et non resurgent ultra. (Prophetia Amos 8, 14)

  • Sed non sicut delictum, ita et donum; si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Iesu Christi in multos abundavit. (Epistula ad Romanos 5, 15)

  • Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis, qui abundantiam gratiae et donationis iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. (Epistula ad Romanos 5, 17)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina