Löydetty 37 Tulokset: Deorsum

  • Haec dicit Dominus: “Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 37)

  • Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. (Prophetia Ezechielis 1, 27)

  • et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)

  • et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis. (Prophetia Danielis 10, 6)

  • et dicit ei: “Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: "Angelis suis mandabit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum"”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 6)

  • Et ecce velum templi scissum est a summo usque deorsum in duas partes, et terra mota est, et petrae scissae sunt; (Evangelium secundum Matthaeum 27, 51)

  • Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis (Evangelium secundum Marcum 14, 66)

  • Et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum. (Evangelium secundum Marcum 15, 38)

  • Duxit autem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum. (Evangelium secundum Lucam 4, 9)

  • Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. (Evangelium secundum Ioannem 8, 6)

  • Et dicebat eis: “Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 23)

  • Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum, sanguinem et ignem et vaporem fumi; (Actus Apostolorum 2, 19)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina