Löydetty 62 Tulokset: Dicet

  • Et respondens Rex dicet illis: “Amen dico vobis: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)

  • Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: “Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui praeparatus est Diabolo et angelis eius. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 41)

  • At illi cogitabant secum dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; (Evangelium secundum Marcum 11, 31)

  • Et ait ad illos: “Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: “Amice, commoda mihi tres panes, (Evangelium secundum Lucam 11, 5)

  • Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)

  • Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: “Domine, aperi nobis”; et respondens dicet vobis: “Nescio vos unde sitis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 25)

  • et dicet loquens vobis: “Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis”. (Evangelium secundum Lucam 13, 27)

  • Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicet illi: “Statim transi, recumbe”, (Evangelium secundum Lucam 17, 7)

  • et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? (Evangelium secundum Lucam 17, 8)

  • At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; (Evangelium secundum Lucam 20, 5)

  • O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”. (Epistula ad Romanos 9, 20)

  • Ceterum si benedixeris in spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet “Amen!” super tuam benedictionem, quoniam quid dicas nescit? (Epistula I ad Corinthios 14, 16)


“Mantenha-se sempre muito unido à Igreja Católica, pois somente ela pode lhe dar a verdadeira paz, porque somente ela possui Jesus Sacramentado que é o verdadeiro príncipe da paz.” São Padre Pio de Pietrelcina