Löydetty 62 Tulokset: Diligit
Et dixit Dominus ad me: “Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum”. (Prophetia Osee 3, 1)
Chanaan, in manu eius statera dolosa, fraudem diligit. (Prophetia Osee 12, 8)
Dolum fecit Iuda, et abominatio facta est in Israel et in Ierusalem, quia contaminavit Iuda sanctuarium Domini, quod diligit, et accepit uxorem filiam dei alieni. (Prophetia Malachiae 2, 11)
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit”. (Evangelium secundum Lucam 7, 47)
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. (Evangelium secundum Ioannem 3, 35)
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. (Evangelium secundum Ioannem 5, 20)
Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum”. (Evangelium secundum Ioannem 14, 21)
Respondit Iesus et dixit ei: “Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; (Evangelium secundum Ioannem 14, 23)
qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris. (Evangelium secundum Ioannem 14, 24)
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. (Epistula ad Romanos 13, 8)