Löydetty 382 Tulokset: Dixerunt

  • At illi attulerunt. Et ait illis: “Cuius est imago haec et inscriptio?”. Illi autem dixerunt ei: “Caesaris”. (Evangelium secundum Marcum 12, 16)

  • Et exeuntes fugerunt de monumento; invaserat enim eas tremor et pavor, et nemini quidquam dixerunt, timebant enim. (Evangelium secundum Marcum 16, 8)

  • Et dixerunt ad illam: “Nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine”. (Evangelium secundum Lucam 1, 61)

  • Venerunt autem et publicani, ut baptizarentur, et dixerunt ad illum: “Magister, quid faciemus?”. (Evangelium secundum Lucam 3, 12)

  • At illi dixerunt ad eum: “Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt”. (Evangelium secundum Lucam 5, 33)

  • Quidam autem pharisaeorum dixerunt: “Quid facitis, quod non licet in sabbatis?”. (Evangelium secundum Lucam 6, 2)

  • Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an alium exspectamus?””. (Evangelium secundum Lucam 7, 20)

  • Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecim dixerunt illi: “Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circa sunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus”. (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • Ait autem ad illos: “Vos date illis manducare”. At illi dixerunt: “Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas”. (Evangelium secundum Lucam 9, 13)

  • At illi responderunt et dixerunt: “Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero: Propheta unus de prioribus surrexit”. (Evangelium secundum Lucam 9, 19)

  • Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. (Evangelium secundum Lucam 9, 36)

  • Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de caelo et consumat illos?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 54)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina