Löydetty 750 Tulokset: Dominum

  • Responditque populus et ait: “Absit a nobis, ut relinquamus Dominum et serviamus diis alienis. (Liber Iosue 24, 16)

  • Si dimiseritis Dominum et servieritis diis alienis, convertet se et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona”. (Liber Iosue 24, 20)

  • Et Iosue ad populum: “Testes, inquit, vos estis contra vos quia ipsi elegeritis vobis Dominum, ut serviatis ei”. Responderuntque: “Testes”. (Liber Iosue 24, 22)

  • “Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad Dominum, Deum Israel”. (Liber Iosue 24, 23)

  • Post mortem Iosue consulue runt filii Israel Dominum dicen tes: “Quis nostrum primus ascendet ad Chananaeum ad pugnandum contra eum?”. (Liber Iudicum 1, 1)

  • Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)

  • ac dimiserunt Dominum, Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, de diis populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez fratrem Chaleb minorem. (Liber Iudicum 3, 9)

  • Et clamaverunt filii Israel ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem Aod filium Gera de Beniamin, qui sinistra manu utebatur pro dextera. Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab. (Liber Iudicum 3, 15)

  • Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum. (Liber Iudicum 3, 25)

  • Clamaveruntque filii Israel ad Dominum; nongentos enim habebat falcatos currus et per viginti annos vehementer oppresserat eos. (Liber Iudicum 4, 3)

  • Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas. (Liber Iudicum 6, 7)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina