Löydetty 671 Tulokset: Dux

  • Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti. (Prophetia Ezechielis 30, 13)

  • Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis. (Prophetia Ezechielis 32, 9)

  • “Fili ho minis, loquere ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem, (Prophetia Ezechielis 33, 2)

  • quod infirmum fuit, non consolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastis et, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et super forte imperabatis cum violentia. (Prophetia Ezechielis 34, 4)

  • Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, (Prophetia Ezechielis 37, 1)

  • et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer. (Prophetia Ezechielis 37, 2)

  • et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. (Prophetia Ezechielis 37, 13)

  • Et reduxero eos de populis et congregavero de terris inimicorum suorum et sanctificatus fuero in eis in oculis gentium plurimarum, (Prophetia Ezechielis 39, 27)

  • In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. (Prophetia Ezechielis 40, 1)

  • In visionibus Dei adduxit me in terram Israel et posuit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis ad austrum. (Prophetia Ezechielis 40, 2)

  • Et introduxit me illuc; et ecce vir, cuius erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu eius, et calamus mensurae in manu eius, stabat autem in porta. (Prophetia Ezechielis 40, 3)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina