Löydetty 671 Tulokset: Dux

  • Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore. (Liber Genesis 44, 32)

  • Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. (Liber Genesis 46, 32)

  • Post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo, qui benedicens illi (Liber Genesis 47, 7)

  • Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis; sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum. (Liber Genesis 47, 17)

  • Qui dixit ei: “Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum”. (Liber Exodus 3, 12)

  • Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum (Liber Exodus 6, 7)

  • et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus”. (Liber Exodus 6, 8)

  • Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum”. (Liber Exodus 7, 5)

  • Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti. (Liber Exodus 8, 3)

  • Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; (Liber Exodus 10, 13)

  • Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. (Liber Exodus 12, 17)

  • Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis. (Liber Exodus 12, 42)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina