Löydetty 376 Tulokset: Ephraim tribus

  • Filii Ioseph per cognationes suas: Manasse et Ephraim. (Liber Numeri 26, 28)

  • Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi: Suthala, a quo familia Suthalaitarum; Becher, a quo familia Becheritarum; Thehen, a quo familia Thehenitarum. (Liber Numeri 26, 35)

  • Hae sunt cognationes filiorum Ephraim, quarum numerus fuit triginta duo milia quingenti. Isti sunt filii Ioseph per familias suas. (Liber Numeri 26, 37)

  • Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti et Iosue filio Nun et principibus familiarum per tribus filiorum Israel et dixit ad eos: (Liber Numeri 32, 28)

  • Profectique de Phihahiroth transierunt per medium mare in solitudinem, et ambulantes tribus diebus per desertum Etham castrametati sunt in Mara. (Liber Numeri 33, 8)

  • quam dividetis inter tribus vestras. Maiori dabitis latiorem et minori angustiorem; singulis, ut sors ceciderit, ita tribuetur hereditas; per tribus et familias possessio dividetur. (Liber Numeri 33, 54)

  • Tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad iuxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse, (Liber Numeri 34, 14)

  • id est duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam”. (Liber Numeri 34, 15)

  • de tribu Ephraim Camuel filius Sephtan. (Liber Numeri 34, 24)

  • Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel (Liber Numeri 36, 1)

  • quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur. (Liber Numeri 36, 3)

  • Atque ita fiet, ut cum iobeleus advenerit, addetur possessio earum possessioni tribus, ad quam pertinent, et a possessione tribus patrum nostrorum auferetur”. (Liber Numeri 36, 4)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina