Löydetty 167 Tulokset: Ephraim

  • Et testatur arrogantia Israel in faciem suam, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua: ruet etiam Iudas cum eis. (Prophetia Osee 5, 5)

  • Ephraim vastabitur in die correptionis; in tribubus Israel annuntio rem certam. (Prophetia Osee 5, 9)

  • Oppressus est Ephraim, fractum est ius, quoniam voluit abire post sordem. (Prophetia Osee 5, 11)

  • Et ego quasi sanies Ephraim, et quasi putredo domui Iudae. (Prophetia Osee 5, 12)

  • Et vidit Ephraim languorem suum, et Iuda ulcus suum; et abiit Ephraim ad Assyriam et misit ad regem magnum; sed et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit vos ab ulcere. (Prophetia Osee 5, 13)

  • Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat. (Prophetia Osee 5, 14)

  • Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. (Prophetia Osee 6, 4)

  • In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel. (Prophetia Osee 6, 10)

  • Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum. (Prophetia Osee 7, 1)

  • Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur. (Prophetia Osee 7, 8)

  • Et factus est Ephraim quasi columba insipiens non habens sensum: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. (Prophetia Osee 7, 11)

  • Quia ipsi ascenderunt ad Assyriam, onager est solitarius sibi; Ephraim autem munera dederunt amatoribus. (Prophetia Osee 8, 9)


“Meu Deus, perdoa-me. Nunca Te ofereci nada na minha vida e, agora, por este pouco que estou sofrendo, em comparação a tudo o que Tu sofreste na Cruz, eu reclamo injustamente!” São Padre Pio de Pietrelcina