Löydetty 167 Tulokset: Ephraim

  • de tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer (Liber Iosue 21, 21)

  • Sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae sita est in monte Ephraim a septentrionali parte montis Gaas. (Liber Iosue 24, 30)

  • Eleazar quoque filius Aaron mortuus est; et sepelierunt eum in Gabaa Phinees filii eius, quae data est ei in monte Ephraim. (Liber Iosue 24, 33)

  • Ephraim etiam non expulit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit Chananaeus in medio eius in Gazer. (Liber Iudicum 1, 29)

  • et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim a septentrionali plaga montis Gaas. (Liber Iudicum 2, 9)

  • Et statim insonuit bucina in monte Ephraim; descenderuntque cum eo filii Israel, ipso in fronte gradiente. (Liber Iudicum 3, 27)

  • Et sedebat sub palma Deborae inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebantque ad eam filii Israel in iudicium. (Liber Iudicum 4, 5)

  • Ex Ephraim venerunt principes in vallem post te, Beniamin, in populis tuis. De Machir principes descenderunt, et de Zabulon, qui tenent sceptrum, praefecti. (Liber Iudicum 5, 14)

  • Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: “Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem”. Omnis Ephraim praeoccupavit aquas usque Bethbera atque Iordanem. (Liber Iudicum 7, 24)

  • Dixeruntque ad eum viri Ephraim: “Quid est hoc quod nobis facere voluisti, ut non nos vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian?”, iurgantes fortiter et prope vim inferentes. (Liber Iudicum 8, 1)

  • Quibus ille respondit: “Quid enim tale facere potui, quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer? (Liber Iudicum 8, 2)

  • Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim. (Liber Iudicum 10, 1)


“Pode-se manter a paz de espírito mesmo no meio das tempestades da vida”. São Padre Pio de Pietrelcina