Löydetty 234 Tulokset: Facta

  • Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi, et apprehendentes Paulum trahebant eum extra templum, et statim clausae sunt ianuae. (Actus Apostolorum 21, 30)

  • Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo. (Actus Apostolorum 23, 7)

  • et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)

  • Facta autem die, faciebant concursum Iudaei et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros, donec occiderent Paulum. (Actus Apostolorum 23, 12)

  • De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam; (Actus Apostolorum 25, 26)

  • Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, (Actus Apostolorum 26, 6)

  • Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas, ut sint inexcusabiles; (Epistula ad Romanos 1, 20)

  • Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. (Epistula ad Romanos 2, 25)

  • Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • Si quis ergo in Christo, nova creatura; vetera transierunt, ecce, facta sunt nova. (Epistula II ad Corinthios 5, 17)

  • et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus, sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est. (Epistula II ad Corinthios 7, 14)

  • signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia, signis quoque et prodigiis et virtutibus. (Epistula II ad Corinthios 12, 12)


“Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!” São Padre Pio de Pietrelcina