Löydetty 234 Tulokset: Facta

  • Propter hoc et in idolis nationum erit visitatio, quoniam in creatura Dei in abominationem facta sunt et in tentationem animabus hominum et in muscipulam pedibus insipientium. (Liber Sapientiae 14, 11)

  • Memores enim erant adhuc eorum, quae in incolatu illorum facta fuerant, quemadmodum pro natione animalium eduxit terra muscas, et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum. (Liber Sapientiae 19, 10)

  • Et vexationes peccatoribus supervenerunt, non sine illis, quae ante facta erant, argumentis per vim fulminum: iuste enim patiebantur secundum suas nequitias; etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt. (Liber Sapientiae 19, 13)

  • Inter se enim elementa convertuntur, sicut in psalterio voces numeri nomen immutant, semper tamen suum sonum custodiunt; quod quidem ex ipso visu eorum, quae facta sunt, certo aestimari potest. (Liber Sapientiae 19, 18)

  • et ne dixeris: “Quis praevalebit in me?” aut “Quis me subiciet propter facta mea?”. Deus enim vindicans vindicabit. (Liber Ecclesiasticus 5, 3)

  • Multi dati sunt in ruinam auri gratia, et facta est in facie ipsorum perditio illorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 6)

  • An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? (Liber Ecclesiasticus 46, 5)

  • Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii; (Liber Ecclesiasticus 49, 1)

  • calendas vestras et sollemnitates vestras odivit anima mea, facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. (Liber Isaiae 1, 14)

  • Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena iudicii? Iustitia habitavit in ea, nunc autem homicidae. (Liber Isaiae 1, 21)

  • Cantabo dilecto meo canticum amici mei de vinea sua: Vinea facta est dilecto meo in colle pingui; (Liber Isaiae 5, 1)

  • Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraco com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina