Löydetty 412 Tulokset: Factum

  • Factum est autem in una dierum, et ipse ascendit in navem et discipuli eius, et ait ad illos: “Transfretemus trans stagnum”. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)

  • Quod ut viderunt factum, qui pascebant, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in villas. (Evangelium secundum Lucam 8, 34)

  • Exierunt autem videre, quod factum est, et venerunt ad Iesum et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente ad pedes Iesu et timuerunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 35)

  • Et stupuerunt parentes eius, quibus praecepit, ne alicui dicerent, quod factum erat. (Evangelium secundum Lucam 8, 56)

  • Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, et interrogavit illos dicens: “Quem me dicunt esse turbae?”. (Evangelium secundum Lucam 9, 18)

  • Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. (Evangelium secundum Lucam 9, 28)

  • Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: “Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae”, nesciens quid diceret. (Evangelium secundum Lucam 9, 33)

  • Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illi turba multa. (Evangelium secundum Lucam 9, 37)

  • Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, (Evangelium secundum Lucam 9, 51)

  • Et factum est cum esset in loco quodam orans, ut cessa vit, dixit unus ex discipulis eius ad eum: “Domine, doce nos orare, sicut et Ioannes docuit discipulos suos”. (Evangelium secundum Lucam 11, 1)

  • Et erat eiciens daemonium, et illud erat mutum; et factum est, cum daemonium exisset, locutus est mutus. Et admiratae sunt turbae; (Evangelium secundum Lucam 11, 14)

  • Factum est autem, cum haec diceret, extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi: “Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quae suxisti!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 27)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina