Löydetty 668 Tulokset: Fecit
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam. (Evangelium secundum Ioannem 4, 54)
Ille autem respondit eis: “Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatum tuum et ambula””. (Evangelium secundum Ioannem 5, 11)
Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. (Evangelium secundum Ioannem 5, 15)
De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: “Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 31)
Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit. (Evangelium secundum Ioannem 8, 40)
Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius (Evangelium secundum Ioannem 9, 6)
Respondit ille: “Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo et lavi et vidi”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 11)
Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. (Evangelium secundum Ioannem 9, 14)
Dixerunt ergo illi: “Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos?”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 26)
Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum; (Evangelium secundum Ioannem 11, 45)
quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 11, 46)