Löydetty 135 Tulokset: Filiae
hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. (Liber Isaiae 10, 32)
Emittite agnum dominatori terrae de Petra deserti ad montem filiae Sion. (Liber Isaiae 16, 1)
Et erit: sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab ad vada Arnon. (Liber Isaiae 16, 2)
Propterea dixi: “Recedite a me, amare flebo; nolite incumbere, ut consolemini me super vastitate filiae populi mei”. (Liber Isaiae 22, 4)
Mulieres vanae, surgite, audite vocem meam; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum. (Liber Isaiae 32, 9)
Haec dicit Dominus Deus: “Ecce levabo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum; et afferent filios tuos in ulnis, et filiae tuae super umeros portabuntur. (Liber Isaiae 49, 22)
Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur. (Liber Isaiae 60, 4)
Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae; vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas: “Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectores!”. (Liber Ieremiae 4, 31)
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: “Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?”. “Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?”. (Liber Ieremiae 8, 19)
Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me. (Liber Ieremiae 8, 21)