Löydetty 1422 Tulokset: Filii Adam
Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)
Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. (Prophetia Zachariae 10, 7)
Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)
Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)
et dicens: “Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et male patitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 15)
Cum autem ille dixisset: “Ab alienis”, dixit illi Iesus: “Ergo liberi sunt filii. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 26)