Löydetty 1389 Tulokset: Filii

  • venerunt ad eum etiam omnes filii Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte Sinai. (Liber Exodus 34, 32)

  • Omnes viri et mulieres mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. (Liber Exodus 35, 29)

  • Dixitque Moyses ad filios Israel: “Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; (Liber Exodus 35, 30)

  • acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant. (Liber Exodus 36, 3)

  • Hic est census habitaculi, habitaculi testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. (Liber Exodus 38, 21)

  • Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi, (Liber Exodus 38, 22)

  • Perfectum est igitur omne opus habitaculi et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. (Liber Exodus 39, 32)

  • obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 42)

  • laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes, (Liber Exodus 40, 31)

  • Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; (Liber Exodus 40, 36)

  • Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi conventus. (Liber Leviticus 1, 5)

  • et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque lignorum super ignem composita, (Liber Leviticus 1, 7)


“O bem dura eternamente.” São Padre Pio de Pietrelcina