Löydetty 336 Tulokset: Fuit
Iesse autem genuit David regem. David autem genuit Salomonem ex ea, quae fuit Uriae, (Evangelium secundum Matthaeum 1, 6)
Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina eius magna”. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 27)
Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 26)
Sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 40)
Manducantium autem fuit numerus fere quinque milia virorum, exceptis mulieribus et parvulis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 21)
Ait illis: “Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 8)
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum. (Evangelium secundum Marcum 1, 4)
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiae, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. (Evangelium secundum Lucam 1, 5)
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, (Evangelium secundum Lucam 3, 23)